Latin
7
Theodosius, De Situ Terrae Sanctae 7
Unproofread scanNot analysed yet
In ciuitate Hierusalem ad sepulcrum Domini ibi est Caluariae locus; ibi Abraham obtulit filium suum holocaustum, et quia mons petreus est, in ipso monte, hoc est ad pedem montis ipsius, fecit Abraham altario; super altare eminet mons, ad quem montem per grados scalatur; ibi Dominus crucifixus est. De sepulcro Domni usque ad Caluariae locum sunt passus numero XV; sub uno tecto est. De Caluariae locum usque in Golgotha passus numero XV, ubi crux Domni inuenta est. De Golgotha usque in sancta Sion passi numero CC, quae est mater omnium ecclesiarum; quam Sion domnus noster Christus cum apostolis fundauit. Ipsa fuit domus sancti Marci euangelistae. De sancta Sion ad domum Caiphae, quae est modo ecclesia sancti Petri, sunt plus minus passi numero L. De domo Caiphae ad praetorium Pilati plus minus passi numero C; ibi est ecclesia sanctae Sophiae; iuxta se missus est sanctus Hieremias in lacum. Columna, quae fuit in domo Caiphae, ad quam domnus Christus flagellatus est, modo in sancta Sion iusso Domni ipsa columna secuta est, et quomodo eam, dum flagellaretur, amplexauit, sicut in cera sic brachia eius, manus uel digiti in eam haeserunt et hodie paret, sed et facies omnis, mentus, nasus uel oculi eius sicut in caera designauit.