# De lapidibus 1

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/1

GEMMIS PELLUCIDIS SEMIPELLUCIDIS. CAPUT I. De Adamante. RIMUM locum etiam hodie inter gemmas sibi vendicat Adamas, omnium durissima, totaque pellucida & instar aquae purissimae nitens. Virtus illius est nullum colorem notabilem habere; vitium, aliqua albedine, flavedine aut nigredine, aliove colore vel leviter tinctam esse. Summa illi dignitas & pretium, cui tamen multum decedit, si arenulis albis aut nigris, sit intersparsa aut nubeculâ aliquâ suffusa. Pretium pro magnitudine & pondere, atque perfectione in immensum augetur: mediocris magnitudinis ob copiam superioribus annis multum viluerunt, minorum pretium fere constans, quia magna copia hodie in monilibus usurpantur. Est & aliud vitium huic gemmae, centra quaedam habere longe durissima, quae nulla pene arte perpoliri possunt, aut saltem artificis industriam & operam diutissime exercent. Vocant eiusmodi Venosos, quia ductus illi pertinaces instar venarum corpus ambiunt aut penetrant: quod vitium à peritis artificibus facile deprehenditur, ideoque tales oderunt. Hae gemmae in sola India nascuntur. In Decan pultra Balagattam prope oppidum Bisnagar, aliquot montes sunt illis foeti, quorum fodinae se dulo à Regibus Bisnagar custodiuntur: locant enim illas quotannis magno pretio, atque ea insuper conditione, ut gemmae quae xxv mangelinos superant (quorum mangelinorum singuli pendunt quinque grana nostratia) Regi cedant, poena capitis in illos sancita, qui tales occultaverint aut subduxerint. Est & mons in eodem Regno; qui à Lusitanis appellatur Rocca velha, id est, Petra vetus, in quo optimae, perfectissimae atque adeo durissimae gemmae reperiuntur.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
