# De lapidibus 10

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/10

Quorum varia genera recenset: Indicos, inquit, & Garamanticos, & quos carchedonios vocavere propter opulentiam Cartaginis magnae, Aethiopicos & Alabandicos: omnium autem generum alios esse masculos, alios foeminas; quorum illi acrius, hae languidius refulgeant. Masculorum quoque alios esse liquidioris flammae, alios nigrioris: alios ex alio lucidos ac magis in sole flagrantes: optimos autem esse Amethyzontas, hoc est, quorum extremus igniculus (id est, splendor & lux quam fundit gemma) in Amethysti violam exeat: proximos vocat Syrtitas (Cl. Salmasius legendum putat Autitas) innato fulgore radiantes. Subiicit deinceps Plinius veterum scriptorum de singulis hisce speciebus diversa iudicia, concluditque; nihil difficilius esse quam has species discernere, tanta in iis est occasio artis, subditis per quae translucere cogantur. Ita est, subiiciuntur enim omnibus hisce gemmis bracteae, de quibus Agricola lib. VI. de natur. Fossil. Translucidis autem gemmis, inquit, non solum maioris perspicuitatis gratia datur figura angulata, sed cum annulis clauduntur, subdi solent eiusdem fere coloris bracteae per quas translucere cogantur. Hae fiunt hoc modo: massa prima conflatur ex auro, argento, aere: deinde ducitur in tenuissimas bracteas, tum hae sic forcipe tenentur, ut ardentes carbones non attingant, sed paulum sublatae eorum excipiant ardorem, qui illas variis imbuit coloribus, prout aurum pondere vicerit argentum & aes: vel argentum aurum & aes: vel aes reliqua duo. Artifices nostrates vocant foëlie. Quia autem Carbunculi, Pyropi & ARAnthraces à veteribus nominantur, vulgo creditum fuit, carbonis instar in tenebris lucere, quod tamen in nulla gemma hactenus deprehensum, licet à quibusdam temere iactetur.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
