# De lapidibus 102

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/102

Haec dum scriberem, epistolam ab amico accipio, de hac ipsa planta in haec verba ad me scribentis: Fruticem hunc marinum in littore Baiano, incolae vocant Parmam sua lingua; quem cum rei herbariae peritissimis viris ostendissem; alii aliter, Corallium imperfectum, Adarcem, Antipathes, Autolides Aristotelis appellabant. sic ille. Sed cum aliae etiam similes multae huiusmodi plantae reperiantur, quae licet in superficie lapidescere videantur, intus tamen ligneam aut herbaceam naturam perpetuo retinent, vel omnes illae Corallio (cuius & Antipathes species est) cognatae erunt, quod non probo: vel potius sua cuiusque generis forma fuerit, & singulae facultatibus inter se differentes, crusta singulis è limo aliave causa externa annascente. Corticem an huiusmodi arbusculae initio habeant, qui crustae postea concorporetur & ab ea corrumpatur, quaerendum est diligentius. Verum quia hae plantae propriè ad hanc materiam non pertinent, plura de iis non asscribam: sed persequar de lapideis plantis quae huc referendae sunt: tantum adhuc unum addam. Pseudo-corallium nigrum (loquitur de eo cuius Icon extat apud Boetium cap. 156 litera B. notata) hanc plantam dixeris: intus enim lignum transit per omnes partes: foris substantia fere lapidea est, crassa & tenacissime annata, non ita mollis ac friabilis ut praecedentium, Cutem extimam si adimas & expolias, nigro colore pulchrè nitebit. Hactenus Gesnerus.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
