# De lapidibus 103

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/103

Sunt aliae plantae prorsus lapideae, ex arenis concretae, quae nihil lignei in se habent, sed è petris enascuntur, quarum varia est forma, de quibus hîc dici poterat, sed longiorem tractationem requirunt, quare consultius putavi peculiari Commentario illas servare. Hoc tantum addo, duras quidem esse, & digito percassas sonum edere instar Parii marmoris, sed admodum fragiles. Suntque maximam partem candidissimi coloris, nonnullae & cinerei. CAP. III. De Glossopetra: Alectorio lapide; Chelidonio & Dracontia. Lossopetram describit Boetius cap. 186, & adSjicit Icones à Gesnero editas, de figur. lapid. cap. XIV. Operae pretium autem fuerit asscribere hîc quae Gesnerus ibidem tradidit. In tribus hisce formulis, inquit, quae notantur literis A. B. C. lapides exprimuntur, quos Glossopetras appellamus, aliqui Lamiarum dentes, Cardanus Glottides, Germani Naterzunglin, id est, Natricum linguas. Glossopetra nigricans, inquit Agricola, Germanis natricum lingua dicitur: cui similis non est, sed magis linguae Pici. Reperitur in terra aluminosa. Sic ille. Apud nos non nigro, sed albicante in roseo fere colore & splendido reperiuntur, saxis interdum inclusi. Veneno praesente sudare in mensa creduntur: sed facile ad vaporem alii quoque laeves & praeduri lapides sudant. Differunt colore, magnitudine, figura. Alii dentatis aut serratis sunt marginibus, alii laevibus. De eo qui in A. formula exprimitur, plura leges in volumine Aquatilium nostro, ubi de Cane Carcharia & Lamia agimus pag. 210. In formula C. ad numerum primum expressus lapis, similis est caeteris substantia, duritie & splendore; sed avis alicuius, Merulae fere rostri superiorem partem prae se fert, minor caeteris, & vero Lamiae aut Carchariae denti (qualem Petrus Coldebergus Pharmacopoeus Antwerpianus ad me misit) simillimus: Unci retro eminentes, dentis veluti radices sunt: aut si quis ad linguae similitudinem referre malit, ossi Hyoidi bipartito quod linguae animalium subditur non dissimiles.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
