Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 104
Unproofread scanNot analysed yet
In eadem formula media figura Glossopetram longiusculam &sine radice sua repraesentat. Tertia vero lapidem Cornu serpentis à quibusdam dictum: quo nomine figuram hanc Georgius Sittardus medicus sane doctissimus &longiore vita dignus Norimberga olim ad me misit. Porro Glossopetris aut color est candidus &splendens, qualis revera est dentibus: aut caeruleus dilutus: nigro colore non memini me vidisse. Reperiuntur &aliis figuris, quam quae à Gesnero positae fuerunt, quarum quasdam hîc addimus. Operaepretium quoque iudicavi adiungere Iconem veri dentis Lamiae, ut de similitudine iudicari possit; Sane cum hoc quę sunt in hoc genere latiores, optimè conveniunt. Ale