# De lapidibus 104

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/104

In eadem formula media figura Glossopetram longiusculam & sine radice sua repraesentat. Tertia vero lapidem Cornu serpentis à quibusdam dictum: quo nomine figuram hanc Georgius Sittardus medicus sane doctissimus & longiore vita dignus Norimberga olim ad me misit. Porro Glossopetris aut color est candidus & splendens, qualis revera est dentibus: aut caeruleus dilutus: nigro colore non memini me vidisse. Reperiuntur & aliis figuris, quam quae à Gesnero positae fuerunt, quarum quasdam hîc addimus. Operaepretium quoque iudicavi adiungere Iconem veri dentis Lamiae, ut de similitudine iudicari possit; Sane cum hoc quę sunt in hoc genere latiores, optimè conveniunt. Ale

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
