Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 107
Unproofread scanNot analysed yet
De lapidibus qui serpentes referunt: de Ovo Anguino. CEsnerus de figuris lapid. cap. xv. dat Iconem lapidis, de quo ita scribit. Lapis huiusmodi non multo maior quam hîc apparet, inventus est in monte quodam Helvetię, serpentis in spiram revoluti effigie, ita ut caput in circumferentia promineat, extrema vero cauda pro centro sit. Erat &alia pars lapidis, foris ex aliqua parte ambitus tanquam alterius majusculi serpentis minorem hunc ambientis: quam in hac figura non addidimus, quod fracta esset. Hic lapis apud me est, satis durus &fuscus, inferiore parte planus &informis, nisi quod uno in loco serpentini corporis breve indicium apparet. Haec ille. Agricola lib. VII. de Nat. Fossil. Ad Babembergum nobile Franciae oppidum in saxo calcis inveniuntur lapidei serpentes parvi, &lacerti. Camdenus in descriptione Magnae Britan. primum in Provincia Sommersettensi: Secundum eundem Avonam, inquit, (qui hic Limes est inter hunc &Glocestrensem agrum) in Occidentali ripa Camsham cernitur, à Keina Britannica virgine sanctissima denominata, quam serpentes in lapides mutasse superioris aevi credulitas multis persuasit, eo quod eiusmodi ludentis naturae miracula ibi in latomiis nonnunquam inveniantur. Vidimus enim lapidem hinc delatum serpentis in spiram revoluti effigie, cuius caput imperfectius in circumferentia prominuit, extrema cauda centrum occupante. Sed plerisque caput abest.