Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 111
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia magno errore haec opercula testacea in lapidum classem admissa sunt, plura de iis non dicam. Sicuti neque de lapide Caimanum, de quo agit cap. 178. aut Palumbarum, de quo agit cap. 179. aut Porcino, de quo cap. 180. De lapide Cenar agit cap. 181. ex quo dicit pocula fieri in China; de quo, licet plures commentarios de rebus Chinensibus legerim, nihil hactenus potui observare. Lapis Malacensis quem describit Boetius cap. 182. haud dubio idem est cum Porcino, quem describit cap. 180, uti accurate conferenti utriusque vires &substantiam, liquido patebit. De lapide Bulgolda agit Boetius cap. 183. &citat Ferdinandum Lopez lib. 1. Historiae Indiae: qui cap. XLVII in editione Castellana, agens de muneribus quae Rex Cochin largiebatur Portugallorum duci, ita scribit: una piedra del tamanno de una avellana, la qual se cria en la cabeca de un animal, à quien los Indios Ilamcor Bulgoldalf (de las quales se hallan muypocas) que aprovecha contra qualquier genero de ponconna. Id est: unum lapidem figura nucis avellanae, qui nascitur in capite animalis, quod Indi vocant Bulgoldalf, (reperiuntur autem paucissimi) qui proficit contra quaecunque genera veneni. In aliis autem scriptoribus nihil hactenus aut de hoc animali aut de lapide potui observare. De lapide sanguinali satis diligenter agit Nic. Monardes cap. 36. apud Clusium, uti &de Manuali, eodem capite. De lapide Hysterico iam ante egimus. CAP. VI. De lapide Manati, Percae, Limacis, Tuberonum, Bezgar. Apidem Manati desecribit Boetius cap. 187 ex Oviedo &Clusio.