# De lapidibus 114

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/114

Ad haec ostendunt Indi lapillos parvos, quos inveniunt in vulvis quorumdam Corvorum, eosque gestant ad faciliorem partum. CAP. VII. De Aëtite, & Callimo, Geode, Enhydro, atque Enorchi. E lapide Aetite satis diligenter agit Boetius capite 196. & seqq. & dat illius tres figuras. quibus plures alias addidit Tollius noster è Ferrante Imperato, lib. XXIV. cap. XIX. qui ita distinguit, ut priores vocet Aetitas Geodes: secundos Aëtitas gravidos altero Aetite: tertios Ventres Crystallinos, ab aliis dictos Enhydros: adiungam tantum unius Aegyptii, ut ferebat ille à quo accepi: quanquam credam, potius Arabicum esse Plinii, siquidem & durissimus est & subrutilus, sed an durum lapidem in alvo contineat ignoro, saltem sonitu non prodit. De Callimo porro agit Boetius cap. 200. de quo Gesnerus cap. XI. de figuris lapidum: Callimo, inquit, invento in Geode, mirae imagines impressae fuerunt: quarum Ge.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
