# De lapidibus 116

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/116

Germaniae locis & in Gargano Apuliae monte: Unde etiam allatas eius species tres Val. Cordus in Sylva variarum observationum quam cum reliquis eius operibus edidimus) describit. Qui insunt lapilli si forte adhaerescant, non sonant: sed soluti duntaxat. Solvuntur autem aetatis progressu, ubi interiora magis siccata fuerint, & lapides veluti maturuerunt. Et post pauca: Geodes Misnensis oblongus, continens harenam induratam, inventus est in Ludo illustri Misnensi, cum effoderetur vinaria. Impositus aquae stridorem varium emisit. Huius quidem picturam Kentmanus ad me dedit, digitos quatuor latam, longam vero sex: colore rubiginis quae radi coeperit, &c. Enhydros est rotunditatis absolutae, in candore levis, sed admodum fluctuat intus in ea veluti in ovis liquor. Plinius. Vidi ego lapides plane rotundos, magnitudine & figura, avium quarumdam ovis persimiles, maculosos (ni labat memoria) ut coturnicum ova: quos qui habebat, ad facilem reddendum partum conducere persuasus erat. Antequam ab hac materia abeam, non possum omittere quod à Goropio nostro narratur lib. 111. Originum Antwerpianarum.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
