# De lapidibus 117

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/117

In Littore Anconitano, inquit, saxa magni ponderis, quinquaginta aut plurium etiam librarum, è mari trahuntur: his colos & constitutio exterior ea est, quae lapidi Aetitae, rudis nimirum, & non difficilis laesu aut tritu: interior vero crusta aut tunica dura est, & quae poliri possit haud secus atque interior Aetitae tunica: colore etiam subcaeruleo, ne hac quidem nota ab Aetite discedens. Rumpuntur haec saxa maioribus malleis ferreis, magna vi impactis: non quo intus, ut in aquilae lapide alius calculus inveniatur; sed quo pisciculi delicatissimi extrahantur eiusdem generis cum solenibus, quas Cappas longas Veneti appellant; sed eo delicatiores, quod non aqua marina, sed rore quodam tenuissimo, per lapidem imbibito, pascantur. Hi plures numero, ad viginti, modo plures, modo pauciores, ita saxo includuntur, ut singulis suus sit nidus, ad magnitudinem & figuram piscis omnibus lineamentis respondens. Inter nidos saxeo interstitio relicto, ex his veluti è vaginulis rupro lapide eximuntur integri Solenes, ad palatum & lumbos delicatiorum plurimum facturi. In his ergo solidissimis saxis, in quibus aqua nulla, nullus liquor invenitur, praeter eum quem piscis continet, non figura modo Dactyli sive solenis, sed vita etiam & omnis pisciculi laus perficitur & absolvitur, melior ut multo sit, quam si in ipso mari extra lapidem natus fuisset. Fortun. Licetus in Lithosphoro suo cap. LIV. Certum est inter viva saxa contineri quandoque bufones, serpentes, & passim Dactylos marinos appellatos: nam & nos Genuae saepe vidimus, & asserit Caesalpinus, in scopulis maris intra invias lapidum solidorum cavernulas reperiri animalia quaedam, quae Dactylos vocant, ostrearum medullis similia & gustui grata. Enorchin quoque è Gesnero expressit Boetius cap. 203. de quo ille ita: Enorchis quoque rotundus est. Agricola Godenstein (quod nomen etiam pyritae rotundo aliqui tribuunt) interpretatur. Videtur autem lapis maior & informis, qui alium rotundum ac testi similem in se contineat, Enorchis potius appellandus, Orchis autem qui continetur. Sic Entrochus quoque & Trochites distinguuntur. Lapidem cuius haec figura est (quam vide apud Boetium) Io. Kentmanus misit, durum, splendidum, pallidum, laevem, gravem.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
