# De lapidibus 119

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/119

Omnia tamen haec genera antequam in filamenta sua resolvantur, scissilem compagem prae se ferunt, sicut & Entalium à quibusdam pharmacopolis dictus lapis, in Sabaudia Amentum dulce: Amenti nimirum nomine corrupto ab Amianto: non quod verus Amiantus sit, sed similis ei lapis, Eboris instar candidus, splendens & friabilis, inque fila solubilis, sed fragiliora. Videtur autem res gypso cognata. In eo, certo modo praeparato & imagines exprimi possunt, quae cum ebore aut ipsa nive candore certent: quales Petrus Coldebergus Antwerpiensis pharmacopoeas doctissimus celeberrimusque mihi donavit. Amiantum Agricola Germanicè interpretatur Alumen plumae, vulgo dictum Federwiisz, Pliant Salmanderhar: & amentum amarum à quibusdam recentioribus dictum addit. Eundem vero lapidem Asbestum: linum Asbestinum vivum, aut Carystium, item Poliam, Spartopolium, Corsoidem, Bostrochyten & à Quadrigario Alumen vocari censet. Encelius Amianti speciem Katzensilber interpretatur: quod vocabulum Magnetidi & Micae melius tribuit Agricola. Idem refert in Hildesheimio tractu lapidem inveniri fusci coloris, planum, Ammoniaci salis instar scissum: qui tubercula superius habeat clavorum capitibus similia: & ad Hasdam pagum, alium huic non dissimilem, candidum tamen & sine tuberculis. Haec ille fol. 6. editionis Tigurinae. Idem & aliam Iconem dat fol. 150. Amianti quibusdam lapidis frustulum. Veriorem è Cypro cap. primo posui. Perperam autem meo iudicio confunditur Amiantus cum Alumine scissili; & illius fila cum flore petrae. Porro locus Pauli Veneti qui à Boetio citatur ita se habet in antiquissima editione Latina lib. 1. cap. 47. (nam in editione Italica Rhamusii omissus est.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
