Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 12
Unproofread scanNot analysed yet
Exigui ingenti reperiuntur copia, in India vocant Lusitani Rubinos de Coria, qui viceni simul emuntur: mediocres rariores sunt, rarissimi grandes. Garsias ab Orto observat eos qui xxiv Caratia aut supra pendent recte Carbunculos appellari; &se talem vidisse apud Magnatem quendam in Decan, quem aestimabat vicies mille aureis Lusitanicis. Annotat Carolus Clusius à Philippo 11 Hisp. Rege longe maximum emtum vicies millib. coronatorum. Est &satis magnus magnae Britanniae Regi, quem saepe vidi in tabulam exacte conformatum, sed ponderis haud memini. Reperiuntur autem &candicantes &è purpureo candicantes, vel potius cerasum maturescens referentes: Item media parte rubentes altera candicantes, denique media parte Rubini, media Sapphiri; quos si pulchriores sint, in India appellant Nilacandi, à Nil quod caeruleum colorem significat, quod vulgo Indicum vocamus. Hanc varietatem indicat Garsias illi accidere ab origine: Rubinum enim in sua rupe sive matrice recenter conceptum candicare, &ruborem maturitate acquirere, quare si immaturus extrahatur plus minusne candicare: &cum Sapphirus &Rubinus in eadem matrice nasci credantur, hinc fieri ut interdum coniugentur. Nascuntur autem in rupibus, in regione Cambaia, Calecuto &Bisnagar, optimi vero &nobilissimi in Insula Ceylon, unde Candi nomen manasse autumo, quod supra expressimus in Nilacandi: denique in regno Pegu. Forma naturalis ipsis varia, uti &Adamantibus, rarissime tamen sunt angulati, sed ut plurimum globulares aut ovales, inferiori tamen parte magis plani quam convexi.