# De lapidibus 12

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/12

Exigui ingenti reperiuntur copia, in India vocant Lusitani Rubinos de Coria, qui viceni simul emuntur: mediocres rariores sunt, rarissimi grandes. Garsias ab Orto observat eos qui xxiv Caratia aut supra pendent recte Carbunculos appellari; & se talem vidisse apud Magnatem quendam in Decan, quem aestimabat vicies mille aureis Lusitanicis. Annotat Carolus Clusius à Philippo 11 Hisp. Rege longe maximum emtum vicies millib. coronatorum. Est & satis magnus magnae Britanniae Regi, quem saepe vidi in tabulam exacte conformatum, sed ponderis haud memini. Reperiuntur autem & candicantes & è purpureo candicantes, vel potius cerasum maturescens referentes: Item media parte rubentes altera candicantes, denique media parte Rubini, media Sapphiri; quos si pulchriores sint, in India appellant Nilacandi, à Nil quod caeruleum colorem significat, quod vulgo Indicum vocamus. Hanc varietatem indicat Garsias illi accidere ab origine: Rubinum enim in sua rupe sive matrice recenter conceptum candicare, & ruborem maturitate acquirere, quare si immaturus extrahatur plus minusne candicare: & cum Sapphirus & Rubinus in eadem matrice nasci credantur, hinc fieri ut interdum coniugentur. Nascuntur autem in rupibus, in regione Cambaia, Calecuto & Bisnagar, optimi vero & nobilissimi in Insula Ceylon, unde Candi nomen manasse autumo, quod supra expressimus in Nilacandi: denique in regno Pegu. Forma naturalis ipsis varia, uti & Adamantibus, rarissime tamen sunt angulati, sed ut plurimum globulares aut ovales, inferiori tamen parte magis plani quam convexi.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
