# De lapidibus 124

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/124

Glebae sunt colore nigro, quae laminas complectuntur admodum tenues invicem haerentes, ut in lapide speculari: sed colore ex nigro ad croceum inclinante, splendentes & perspicuae: per quas si Sol inspiciatur, videtur croceus: inspici autem potest sine noxa. Idem in Saxo nigro, & durissimo reperitur in Montacuto prope Anglarium. Nam eius montis cacumen ex hoc lapide constat. CAP. De Ostracite & Ollis nativis. Esnerus de fig. lapid. fol. 84. & 85. Ostraciti GOstrea nomen & similitudinem dedere: a Plinius: quem in hoc deceptum dixerim, quod Ostracum pro Ostreo accepisse videatur: cum & res sint diversae, & qui denominantur ab utraque lapides plurimum differant. Ab Ostraco enim, id est, testa figulina, Ostracias vel Ostracites derivatur, quae duo nomina leguntur apud Plinium lib. 37. c. 10. Ostracias sive Ostracites, inquit, est testacea, durior: altera Achatae similis, nisi quod Achates politura pinguescit: duriori tanta inest vis, ut aliae gemmae scalpantur fragmentis eius. Idem lib. 36. cap. 19. Ostracitae similitudinem testae habent: usus eorum pro pumice ad levigandam cutem. Agricola Ostraciten Germanicè interpretatur Topffstein; Ostraciam alterum vero Luxsaffiir. Quo nomine mihi ostensa est gemma saturatissimi indici colore: qui ostendebat gemmarius, magni pretii esse dicebat, praeduram, ita ut alias gemmas incideret: Maioris autem pretii esse in eo genere, cui aurei coloris aliquid mixtum esset. Germanicum nomen à Lynce an aliunde ei factum sit nescio: cum Lyncurio quidem nihil ei commune video. Ex Ostracite, inquit idem, natura in Hildeshemio tractu inter antrum & Charadram facit Haematitem, ars ex magnete. Utraque urendo.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
