Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 125
Unproofread scanNot analysed yet
Et alibi: ad cutem laevigandam, &pilos amovendos convenit Ostracites, ita dictus quod testae similis sit. Eum iuniores Graeci λιθόστρεον videntur nominasse, ut ab Ostracorum testis distinguerent. Veteres &Ceramitem, cum testae habet colorem; &Cheramidem maxime cum eum caeruleae bullae cingunt. Ex crustis, constat facileque findi potest. Digitis percussus, tanquam Olla sonitum edit. Hodie reperitur in Hildeshemio circa antrum à Nanis appellatum colore subrubens. Eum tractum, ut dixi, quondam arsisse, multa indicant. Exsiccat Ostracites, &adstringit, &c. Quod ad remedia forte non multum interest, Ostraciten testis similem, &Ostreitem lapidem similem Ostreis, confundi. Caeterum ut Ostreorum, quae proprie sic dicuntur, testa superficiem valde asperam, &inaequalem habet, ut ea ratione pumicis vicaria esse possit, sic &Ostracites vel Ostreites potius lapis. straciae alteri translucida viriditas est, mixta nigroEius fragmentis quidam nostiis temporibus re. alias gemmas scalpunt. Agricola. Atque haec è GesneroBoetius dicto capite: Ab hoc, inquit, differt Ostracites Germanorum, vulgo Topfstein, seu Olla fossilis. Nam argilia potius videtur, quam lapis. Has Ollas Ethnici olim cineribus mortuorum impositis telluri committebant. Molles sunt in terra, exemtae in aere lapidescunt. Rejicit itaque Agricolae sententiam.