# De lapidibus 126

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/126

Sed perperam hîc urnas veterum attingit, quae figulino opere factae fue runt. Non enim satis attendit Gesneri locum fol87. (unde sua descripsit.) qui ita se habet: Ollae alicubi effodiuntur nativae, molles in terra, foris lapidescunt, ut Georg. Agricola tradit, & Germanicè interpretatur Erdtopff. sicut Ostracitem Topffstein. Nonnullis in locis Germaniae effodiuntur etiam urnae fictiles, in quibus cineres morsuorum combustorum conditi fuerant, antequam religio Christiana recepta erat. eas imperitum vulgus intra terram Distinguendae itaque fueesse natas sibi persuadet. rant Ollae quae natura tales, ab urnis quas imperitum vulgus nativas credit: Boetius autem has ita confundit, ut quae de prioribus dixit Agricola, ea posterioribus attribuat manifesto errore, quem corrigendum existimavi. Gesner. de figur. lapid. fol. 111. verso. Pluriis qui pagus est Rhaetorum egregius ultra Alpes proxime Clavennam oppidum Lacui Lario (quem Comensem hodie vocant) vicinum, in monte proximo effossi lapides quidam pulli coloris & molliusculi, ad lebetes & varia vasa tornantur: & inde in diversas Italiae, vicinasque regiones exportantur. Io. Augustinus Pantheus Chemista, hunc lapidem lebetum vocat, & ni fallor, alio nomine petram columbinam, nescio quam ob causam. In Siphno (inquit Plinius lib. 36. cap. 22. ) lapis est qui cavatur, tornaturque in vasa coquendis cibis utilia vel ad esculentorum usus: quod & in Comensi Italiae lapide accidere scimus. Sed in Siphnio singulare, quod excalefactus oleo nigrescit durescitque natura mollissimus. Horum & Agricola meminit lib. 7. de Nat. Fossil. E saxis mollibus, inquit, & in opere tractabilibus, fabri aerarii faciunt formas ad aes fundendum aptas: quia ignem sustinent. qualia sunt apud Chattos Saxa in fusco cinericea, in quorum formas quodvis metallum liquidum funditur.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
