Latin
128
Theophrastus, De lapidibus 128-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid sit, dubitari video, disputarique inter summos Philosophos. Astera Samium esse veterum, placuit Avisenae, quem plerique recentiorum sequuntur. Alii malunt esse Alumen Scaiolae. At Graeci omnes, recentiores praecipue χημευτικο in eo consentiunt, Arabicè, &Persicè, atque etiam Aegyptiacè ita appellatum Graecorum Ἀφροσέληνον, qui alio nomine Σεληνίτης λίθος dicitur. Dioscorides: Σεληνίτης λίθος ὅν τινες ἀφροσέληνον ἐκάλεσαν, διὰ τὸ εὑρίσκεσθαι αὐτὸν νυκτὸς μεστὸν ἐν τῇ σελήνης παραυξήσει. Longe alius hic lapis à Selenite Plinii, de quo statim. Hic enim inanis &levis, quem ita dictum interpretatur Dioscorides quod per Lunae augmenta plenior ac solidior inveniatur. Idem Dioscorid. γεννᾶται δὲ ἐν Ἀραβια λευκὸς, διαυγὴς, κούφος.