# De lapidibus 128

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/128

Quare magno errore Boetius nigricantem dicit Exhebenum à quibusdam appellari. Dioscorides autem tradit, lapidem Samium efficacem esse πρὸς τὰ ἐν ὀφθαλμοῖς ῥεύματα. Talcum describit cap. 214. ubi sub finem scribit: reperitur genus quoddam crustosum, & fragile in colle Petrae sanctae, quod ignis non absumit, ac aliqui Galaicon Plinii putant. Caesalpin. lib. 2. cap. 59. Lapis quidam argenteus crustosus & fragilis in colle Petrae sanctae, quem ignis non absumit, fortè apud Plinium est Galaicos Argyrodamanti similis, paulo sordidior. Lo cus Plin. lib. 37. cap. 10. ita se habet: Galaicos Argyrodamanti similis est, paulo sordidior. Inveniuntur autem binae & ternae. qualis autem sit Argyrodamas non satis explicat eodem capite, nisi quod ambigat an eadem sit cum Androdamante: de quo ibidem: Androdamas argenti nitorem habet, ut Adamas, quadrata, semE quo quid certi colligi possit perque tessellis similis. non video. Certe malim cum Callaima Plinii componere, quae à colore Callaino dicitur, è viridi pallente; vide Cl. Salmasium in Solinum pag. 236. & 237. Idem pag. 1098. ex Zosimo Panopolita ostendit Talc esse Aphroselenon. Et subdit: De Talcho quod hodie sic vocatur, haud dubium est quin sit Arabicum Tάλκ.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
