# De lapidibus 129

Theophrastus, De lapidibus, 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/129

Hinc etiam κουφόλιθον dixere Graeci recentiores. Lexicon Chemicon: Aφροσέληνὸν ἐστι κόμαρις καὶ κουφόλιθος. Ergo multum diversus hic lapis ab Astere, utpote levis & inanis. Selenitidem describit Boetius cap. 215. ita tamen ut nihil certi statuat. Plinius lib. 37. cap. 10. Selenites ex candido translucet melleo colore, imaginem lunae continens, redditque eam in dies singulos, crescentis minuentisque numeris, nascique putatur in Arabia. Vide quae Gesnerus annotavit de figur. lapid. fol. 45. & sequentib. ubi hoc quod dicit Plinius ita interpretatur: Ego, inquit, Lunae quocunque tempore lucentis imaginem in hoc lapide tanquam speculo reddi puto. amplissimam vero cum plena est, ideoque tum facilius inveniri: & crescere aut decrescere in eo repercussam Lunaris imaginis lucem, non autem ipsummet, ut Marbodaeus credidit. Verum reddere alicuius rei imaginem sua mole, commune est omnibus rebus quae imagines reddunt, ita ut non videam quicquam hîc peculiare cur propterea Selenites dici debuerit: Plinius autem dicit imaginem Lunae continere, eamque reddere suis incrementis: ita ut ipsius sententia fuerit, continere lucem quandam obambulantem instar Lunae, eamque pro Lunae incremento aut decremento maiorem aut minorem videri ab intuentibus; aut illam magis minusque splendere.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
