Latin
130
Theophrastus, De lapidibus 130
Unproofread scanNot analysed yet
Dioscoridis descriptionem supra attulimus, sed ea non convenit cum illa Plinii: quare omnino dicendum est, Seleniten illum Plinii alium esse ab hoc Dioscoridis: an autem hodie Plinii ostendi possit, dubito, nisi forte statuamus speciem esse oculi felis, de quo diximus lib. 1. cap. XIV. in illo tamen non observavi aliquam mutationem lucis per numeros Lunae. Mira verò haesitatio est Andreae Caesalpini, qui lib. 2. cap. 22. iudicat, Selenitem esse Margaritas, quas vulgo perlas vocamus. Quo nihil inficetius dici potuit, nam Plinius Margaritas satis operose describit, neque tamen Sediae niqui alii nitioni in lenitides vocat. Franciscus Ximenes parte secunda lib. IV. cap. 111, postquam egit de lapide speculari, subjicit: Est &alius lapis non dissimilis illi, quem Mexicani vocant Metzcuitlati, quem itidem solent findere in laminas, quae ab aureo colore vergunt ad purpureum: quae si igni indantur, neque calefiunt neque uruntur, magno miraculo. distinum hono arri CAP. XII. vi att De Pumice, Poro, Topho, aliisque lapidibus pumici cognatis. Esnerus de figuris lapid. fol. 31. verso: Pumex, Porus, &Tofus dicti lapides, etsi ad spongias forte referri poterant, quod iis similiter multifora (ut ita dicam sicut Graeci πολύτρητα, &multiforos specus Plinius) sint corpora cavis exiguis creberrimis, seu cavernulis &foraminulis plena; hoc tamen loco in huius capitis primi fine, eorum mentionem facere malui; quod pori, id est, meatus &cava cum intrinseca etiam sint &interiora penetrent, figurae potius differentiam constituere videantur quam formae. In locis inquit Agricol. lib. V. de Nat. Fossil.