Latin
136
Theophrastus, De lapidibus 136
Unproofread scanNot analysed yet
In posteriore autem loco pro lingentium legendum esse ungentium recte annotat Cl. Salmasius. Georg. Agricola de Nat. Fossil. lib. IV. Lapis Spongiae, qui &spongites, in spongiis solet inveniri, atque inde nomen traxit. Is cochleae instar perforatur, &quidem utrimque. Cum vino potus calculos renum frangit, atque ex eo Tecolithos nominatur. Vidi aliquot eiusmodi lapides perforatos, in ipsis spongiis enatos, qui magnam cognationem habent cum Pseudo-coralliis lapideis, &ramosi apparent. De lapide Renali agit Boetius cap. 224. De Hystera petra (quam Boetius describit cap. 225.) ita Gesnerus fol. 147. In dioecesi Treverensi, cum cementa pro reparandis structuris, quae vitium fecerant, arcis Erebreitesteniensis, eruerentur, inventi sunt lapides nigricantes &duri, qui muliebre pudendum exprimerent. Agricola lib. V. de Nat. Fossil. c. 14. Cardanus lapidi huic hystera petra nomen finxit, non recte: neque enim ὑστερα τὸ γυναικεῖον μοριον significat. addit &Marieburgi reperiri. Plinius lib. 37. cap. 10. Diphris (lego Diphyes, inquit Gesnerus, διφυὴς cum Agricola, à sexu duplici) duplex, candida ac nigra, mas at foemina, genitale utriusque sexus distinguente linea. CAP. XVI. De lapide Iudaico. Apidem Iudaxum describit Boetius cap. 226. ESed operae pretium erit &Gesnerum, à quo Icones accepit, audire. Lapides quidam, inquit, fol128, è marmoribus aut saxis fiunt: quod genus sunt lapides Iudaici, Trochitae, Dactyli Idaei, &similes. Lapis autem Iudaicus à Dioscoride dictus, Syriacus ab Aëtio vocatur: &ab aliis Phoenicites: vel ab olivae nuclei similitudine Pyrene: vel Tecolithos à vi lapidem (renum aut vesicae) liquefaciendi. Nonnullis Eurhoeus, quod, quia comminuit calculos, &movet urinam, facile fluere videatur, &c. Haec fere Agricola lib. V. de Nat. Fossil.