# De lapidibus 137

Theophrastus, De lapidibus, 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/137

Nos hic quatuor eius differentiarum figuras posuimus. 1. minimus & rotundior, ovi fere figura: foemina, ut conjicio, appellatus à veteribus: frequentior & communior pharmacopolis. Reliqui tres oblongi, rariores, masculi, &c. Tertium striatum cognominare licet: in eo quidem & secundo principium quoddam, è quo lapis enasci videtur, ansae aut umbilici instar apparet, ut in Aetitis nonnullis. Sunt qui Cysteolithon vocent, id est, vesicae lapidem, quod calculos eius comminuere crederetur: Galenus id negat, in solis renum calculis comminuendis efficacem faciens. Tecolithos quidem etiam spongiarum lapides à simili effectu à quibusdam vocari Plinius tradit: ubi aliqui Cysteolithos legunt, quod minus probo. Eurhoeos nucleo olivae similis est, striata concharum modo, non adeo candida. Plinius. Galeno Iudaicus lapis est, εὑρυθμος κατὰ τὸ χῆμα (id est, scite concinnatae figurae, quod vocabulum ad Eurhoeos videtur accedere) & lineas habet velut torno factas: quod tertio ex quatuor illis, quos delineavimus, convenire videtur. Pyrene ab olivae nucleo dicta est, huic aliquando inesse piscium spinae videntur; Plin. Et alibi; Tecolithos olivae nucleo similis videtur, &c. Vide Cl. Salmasium ad Solin. cap. 712. ut supra. CAP. XVII. De Trochite, Entrocho & Encrino. Rochitem & Entrochum describit Boetius cap.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
