# De lapidibus 139

Theophrastus, De lapidibus, 139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/139

Trochitae vero sic coniunguntur, ut unius radii ingrediantur in alterius strias: Entrochi quidem tumidi Trochitae, plerumque humiles admodum habent radios. Quin saepenumero lapis informis reperitur una cum Trochite, & Entrocho, rotae in se continens figuram: quae in eo quasi quaedam radix, Trochitis iam abruptis, remansit. Hos autem lapides gignit Saxonia ad Hildesheimum ultra montem Mauritii, in commissuris marmoris in cinereo candidi, & in terra glutinosa, &c. Haec Agricola: qui Trochiten interpretatur Spangen oder Rederstein. Ego quem à viro quodam nobili accepi sequenti pagina expressum apponam, tum singularem, tum ternos iunctos. Lapis est fuscus satis durus, in medio centrum habet cum levi indicio modioli: in circuitu radii eminentes apparent, intervallis mediis cavis. Si cohaerentes separes, singulis utrimque veluti sigillo impressa rotae species videtur: ut rotae sigillum non ineptè hic lapis vocari queat: figura autem eius haec est. Encrini non meminit Boetius, nisi demum cap. 303. in Catalogo Gemmarum, & lapidum secundum ordinem υνAlphati, cum tamen Agricola, è quo sua hausit, cum Entrocho coniungat, utpote eiusdem naturae & virium in medendo.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
