# De lapidibus 142.1-4

Theophrastus, De lapidibus, 142.1 to 142.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/142.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/142.1

Quem corruptissimum locum ita corrigit Cl. Salmasius in Solinum pag. 137. Galactites è Nilo colore lactis est. Quod mirum est non vidisse tot Plinii correctores: quae sequuntur id evincunt: mittit eam & Achelous amnis. Et Solinus de hoc lapide; quem post Nilum, Achelous dat, nec alter alius. Ergo Galactites è Nilo & Acheloo. Sequitur apud Plinium: eandem dicunt leucam, &c. quae corrupta esse indicat lectionum varietas: libri quidam habent leucam & leucogageam; scribe, leucogaeam; λευκόγαίαν aut λευκαίαν, & leucographidem: ἡ λευκογραφὶς Dioscoridi: pro Synnephiten uidem libri scribunt Smetitin; scribendum, Smetidem vel Smeictidem, σμηκτίδα. σμηκτὶς aut σμητὶς dicta est, quod ea uterentur ad dealbanda ac pumicanda vestimenta. Dioscorid. ῷ καὶ οἱ ὀθονοποιοὶ πρὸς λεύκωσιν τῆς ἱματίων χρῶνται. Idem μαλακὸν καὶ εὐάνετον esse dicit. ut terra sit potius quam lapis; unde & λνυκογαια vocitata est. Ex his constat Plinium errore nominum inductum, Galactiten & Galaxiam confudisse. Hic lapis qui Leucographidis, & Leucogaeae, & Smectidis nominibus vocitabatur, Galaxia est Dioscoridis, & Morochtus, qui assumebatur poliendis & dealbandis vestimentis. Hunc Nilus dabat; nam ἐν Αἰγύπτῳ γεννᾶσθαι scribit Dioscorides: colore lactis erat, unde & γαλαξίας dicebatur, & λευκόγαία. Hic diversus ab eo Galactite, cui nomen dedit non color lactis, sed succus lacteus quem reddebat, nam lapis ipse cinerei coloris. Vide caetera apud authorem. rip Porro affertur è Nova Hispania terra quaedam fungosa, friabilis, alba, levissima; quae per omnia convenit cum ea quam Lac Lunae vocat Gesnerus, nam & valide siccat sine morsu, uti saepe sum expertus. Franciscus Ximenes scribit in Lacu Mexicano nasci. Caesalpinus de Metallicis lib. 2. cap. 60. Hodie, inquit, omnes hos lapides habemus in Hetruria, Pictoribus & Mathematicis cognitos ad lineas ducendas. Reperiuntur in fluminibus devoluti ex Apennino in Lunensi regione. Quidam cinerei, quidam nigri: alii subvirides, alii mellei coloris: omnes tactu adeo lubrico ut peruncti videantur saponis modo: omnes succum lacteum reddunt ac dulcem, facileque solvuntur.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
