# De lapidibus 142.5-6

Theophrastus, De lapidibus, 142.5 to 142.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/142.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/142.5

Qui igitur cinereo colore constat aut nigro, Galactites fuerit: qui flavescit mellis similitudinem etiam in colore referens, merito dici possit Melitites: subviridis autem Morochtus. Nitet autem gemmae instar Morochtus maborip gis quam caeteri. hinori CAP. XIX. De Thyite, Melitite, Steatite. E Thyite agit Boetius cap. 230. de quo DioDscorides lib. v. cap. 109. ad quem locum Matthiolus refellit opinionem Fuchsii, qui eundem lapidem hunc censuit cum gemma Turquoide. Quod autem affert Boetius ex Hermolao, Thyiten à θυα deduci, quod vocabulum mortarium significat id minime probat Cl. Salmasius: Non probo, inquit, coniecturam eorum, qui putant ἀπὸ τῆς θυίας deduci, id est, mortario quasi ex eo lapide mortaria fierent. Sed videant an aptus sit mortariis faciendis qui diluitur, & dilutus succum lacteum remittit. Praeterea libri omnes vetustissimi apud Dioscoridem, & Galenum legunt Θοίτης non Θυίτης. Quae sit ratio nominis non video. An quod colorem refert arboris θύs? ita oportet. Citrum Latini verterunt. Unde θυῖναι mensae Graecis, quae Latinis citriae. Hesychius Θύον εἶδος δένδρου. Agricola lib. VI. de Nat. Fossil. iudicat nihil differre à Morochto.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
