Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 143
Unproofread scanNot analysed yet
De Melitite agit Boetius cap. 231. De eo sic Plinius lib. 36. cap. 19. Melitites lapis succum remittit dulcem mellitumque tusus: &cerae mistus eruptionibus pituitae maculisque corporis medetur, &faucium exhulcerationi: Epinyctidas tollit &vulvarum dolores impositus velleri. De Steatite agit Boetius cap. 232. Plinius lib. 37. cap. 11. Steatites à singulorum animalium adipe numeroso. Gesnerus de figur lapid. fol. 149. &150. Sevum Graeci proprie στεαρ nominant, adipem πιμελὴν: quod Plinius in Steatite lapide non animadvertisse videtur. Conjicias autem, ex Graeco aliquo authore haec male vertisse, &esse στεατίτην τῇ τοῦ τῶν ζώων θέατος ὁμοιότητι διάφορον, id est, animalium sevi similitudine insignem. διάφορος autem Graecis videtur, &pro insigni vel excellenti &pro numeroso vel multiplici quibusdam differentiis accipi. Dat deinde eius Iconem &subjicit. Steatites hic propositus lapis vocari posse videtur quod mollis eius substantia sit sevo persimilis, sed duriuscula, Morochto cognata, ut suspicor; licet enim fusci in ruffo coloris sit, lineas tamen albas in ligno ducit, si affricetur. Quod si lapis alius substantia simul, &pinguedine, &colore similior inveniatur, is esto Steatites: qualis forte reperietur in Terrarum vel Bolorum (ut vulgo vocant) genere, qualis maxime est Ful erde, id est, terra fullonum, vel Seifferde, id est, saponis terra, nominata: quae si durior, &lapidi similior sit, στεατίτὴν λίθον appellari, nihil vetabit. quis ii nit tiquipe Haec ille. CAP. XX. De Ossifrago lapide; Enosteo; Stalactite. E Ossifrago lapide eiusque differentiis agit Boetius cap. 233. &duobus sequentibus, &exhibet Icones à Gesnero acceptas, de figur. lapid. fol. 150 verso; ubi ille &singulas describit.