# De lapidibus 143

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/143

De Melitite agit Boetius cap. 231. De eo sic Plinius lib. 36. cap. 19. Melitites lapis succum remittit dulcem mellitumque tusus: & cerae mistus eruptionibus pituitae maculisque corporis medetur, & faucium exhulcerationi: Epinyctidas tollit & vulvarum dolores impositus velleri. De Steatite agit Boetius cap. 232. Plinius lib. 37. cap. 11. Steatites à singulorum animalium adipe numeroso. Gesnerus de figur lapid. fol. 149. & 150. Sevum Graeci proprie στεαρ nominant, adipem πιμελὴν: quod Plinius in Steatite lapide non animadvertisse videtur. Conjicias autem, ex Graeco aliquo authore haec male vertisse, & esse στεατίτην τῇ τοῦ τῶν ζώων θέατος ὁμοιότητι διάφορον, id est, animalium sevi similitudine insignem. διάφορος autem Graecis videtur, & pro insigni vel excellenti & pro numeroso vel multiplici quibusdam differentiis accipi. Dat deinde eius Iconem & subjicit. Steatites hic propositus lapis vocari posse videtur quod mollis eius substantia sit sevo persimilis, sed duriuscula, Morochto cognata, ut suspicor; licet enim fusci in ruffo coloris sit, lineas tamen albas in ligno ducit, si affricetur. Quod si lapis alius substantia simul, & pinguedine, & colore similior inveniatur, is esto Steatites: qualis forte reperietur in Terrarum vel Bolorum (ut vulgo vocant) genere, qualis maxime est Ful erde, id est, terra fullonum, vel Seifferde, id est, saponis terra, nominata: quae si durior, & lapidi similior sit, στεατίτὴν λίθον appellari, nihil vetabit. quis ii nit tiquipe Haec ille. CAP. XX. De Ossifrago lapide; Enosteo; Stalactite. E Ossifrago lapide eiusque differentiis agit Boetius cap. 233. & duobus sequentibus, & exhibet Icones à Gesnero acceptas, de figur. lapid. fol. 150 verso; ubi ille & singulas describit.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
