# De lapidibus 146

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/146

Hunc lapidem Berna ad me misit Vir Doctissimus Sacrarum literarum interpres Benedictus Aretius, duplicem: album è Iura monte: ruffum ex cinereis Bernensium ditionis montibus, quos Aeschepirg vocant. Eundem autem vel paulo majusculis granis) prius miserat nobilis Medicus Io. Kentmanus Dresdensis, qui & alios permultos misit. Videtur autem totus quasi ex arenulis rotundis conflatus, ideoque ovis piscium similis, quae recentiores quidam arenida cognominarunt, hoc est, ψαθυρὰ & friabilia. Confricatur autem & resolvitur facile hic lapis in arenulas sive granula ex quibus constat, quae quidem singula praedura sunt, insipida & inodora.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
