# De lapidibus 15

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/15

Forma illius naturalis ferè oblonga est & fastigiata, adeo ut pirum aut ficum aut similem fructum pulchre imitetur; quare ut plurimum tantum perforatur ut auriculis commode appendi possit, aut coronis pyramidum forma superaddi: rarius autem in tabellas formatur & politur, licet etiam sic insignem habeat gratiam. Sed notant artifices, omnium difficillime exactum laevorem accipere; qua nota fere à caeteris Carbunculis distinguitur. Vitiis haec gemma haud ita obnoxia est, praeterquam vomicis occultis, atque interdum salibus, rarissime glarea aliqua infestatur: vomicas autem has esse in causa opinor cur rarius formetur. Indi maximi faciunt has gemmas, & memini magna copia & opulento commercio ex Europa undique corradi & in Syriam atque ita porro in Indiam traduci: quia forte fodinae ibidem iam exhaustae. Certe in Thesauris Imperatoris Indiae, quem vulgo vocant magnum Mogorem, magno numero servari vulgo proditur, & Principes illos has gemmas sumoperè diligere, praesertim maioris molis; reperiuntur enim quae centum Ceratia & supra pendant. Vires easdem tribuunt quas Rubino, sed debiliores. Corrigunt & adulterant has gemmas eisdem fraudibus, quibus Rubinos veros, difficiliusque fraus primo intuitu deprehenditur.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
