# De lapidibus 150-2

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/150-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/150-2

CAP. XXIII. De Belemnite, Dactylo Idaeo. E Belemnite agit Poetius cap. 257. Sed quia maximam partem, sumsit à Gesnero qui diligenoperae pretissime de illo scripsit de figuris lapidum, Belemnitium fuerit locum integrum hîc inserere. ces, tes, inquit, sagittae, quae βέλεμνον Graecis dicitur, effigiem repraesentat; quare Saxones eum vocabulo ex ephialte & sagitta composito, Alpfesscht, Alpfscosz nominant; potumque contra eiusmodi suppressiones, & noctis ludibria valere dicunt, ac fascinationibus occurrere. Hunc lapidem hodie quidam Medici pro Lyncurio habent & utuntur, qui ex urina Lyncis non concrevit: nec enim ullum tale fuit Lyncurium.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
