Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 153
Unproofread scanNot analysed yet
Et post pauca. Lapis Belemnites omnis plerumque constat cortice &parte interiori ceu carne: nonnullis etiam medulla inest mollior. Germani quidam hunc lapidem vocant Luchsstein, id est, Lyncis lapidem; alii Schoszstein à similitudine teli quod Schosz vocamus: alii Rappenstein, id est, Coraciam aut Corvinum lapidem, sive à colore nigro, quo species eius quaedam colorantur, sive ut quidam nugantur, à Corvini veretri similitudine. Ad renum calculos in Hispania eius usum esse accepi: ustus quidem mihi videretur utilior, saxifraga praesertim &aliis admixtis: aut potius liquor in quo macerata haec fuerint, colatus. Dentes etiam ustus expurgat; posset autem odoris gratia aliquid iridis misceri. Sunt qui oculis equorum ad exterendas cicatrices, ustum inflent. Audio &ad vitrum nescio quem eius usum esse, &Alabandicum, nescio quam recte, appellari. Addit deinde; tertio loco pictum prae caeteris Dactyli Idaei nomine dignum. &nominis causam exponit. Vbi &hoc habet: Ab eodem quidem Cretae monte, Corybantes etiam olim similiter Dactyli Idaei dicti sunt. Quod Boetius ita accepit quasi Belemnitae hi seu Dactyli idaei olim Corybantes fuerint appellati; perperam, quum Corybantes homines appellati fuerint Dactyli Idaei, non contra. Caetera vide apud Gesnerum. Georg. Agricola lib. V. de Nat. Fossil. a Idaei vero Dactyli in Creta ferreo colore pollicem humanum exprimunt: a Plin. Lib. 37. c. 10. munt: iidem reperiuntur in Prussiae loco, qui Rosarum hortus appellatur. Dicit Boetius cap. 258.