# De lapidibus 154

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/154

in Belemnite interdum reperiri lapidem in conum acutum, turbinatum, etiam concavum, nec minus terra vel arena repletum: quem hic exprimendum duximus. Quia autem Boetius de Belemnite agens, etiam Lyncurii meminit, pauca issi de illo dicenda. Theophrastus de lapid. agens de gemmis aliquot, quarum species sexu distinguuntur. Καὶ τὰ λυγγούρια δʼ ὡσαύτως, ὧν τὸ θῆλυ διαφανέστερον, καὶ ξανθότερον. Dixerat autem paulo ante, de Smaragdo agens: αὕτη τε δὴ περιττὴ τῇ δυνάμει, καὶ τὸ λυγγούριον. καὶ γὰρ ἐκ τούτου γλύφεται τὰ σφραγίδια, καὶ ἐστι στερεωτάτη, καθάπαρ λίθος, ἕλκει γὰρ ὥσπερ καὶ ἤλεκτρον. Οἱ δέ φασι οὐ μόνον κάρφη καὶ ξύλον, ἀλλὰ καὶ χαλκὸν καὶ σίδηρον, ἐὰν ἡ λεπτὸς, &c. Plin. lib. 8. cap. 38. Lyncum humor ita redditus ubi gignuntur, glaciatur arescitque in gemmas Carbunculis similes, & igneo colore fulgentes, Lyncurium vocatas, atque ob id Succino plerisque ita generari prodito. Et lib. 37. cap. 2. de Succino agens: Demostratus Lyncurion id vocat, & fieri ex urina Lyncum bestiarum è maribus fulvum & igneum, è foeminis languidius atque candidum. Alii dixere Langurium, & esse in Italia Langurias. Et eodem lib. cap. 3. postquam plura dixisset de Succino: De Lyncurio, inquit, proxime dici cogit authorum pertinacia. Quippe etiamsi non electrum id esset, Lyncurium tamen gemmam esse contendunt. Fieri autem ex urina quidem Lyncis, sed egestam terra protinus bestia oEsse auperiente eam, quoniam invideat hominum usui. tem, qualem in igneis Succinis, colorem, scalpique. Nec folia tantum aut stramenta ad se rapere, sed aeris etiam ac ferri Laminas, quod Diocli Theophrastus credidit. Ego falsum id totum arbitror, nec visam in aevo nostro gemmam ullam ea appellatione, & quod de medicina simul proditur, calculos vesicae eo poto elidi & morbo regio occurri, si ex vino bibatur, aut si portetur etiam. Epiphanius meminit etiam utriusque nominis Lyncurii & Langurii; & quoniam sacrae literae non faciunt mentionem Hyacinthi gemmae, suspicatur illam Lyncuriam appellatam.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
