Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 155
Unproofread scanNot analysed yet
Et sane descriptio Lyncurii non male convenit cum Hyacintho Neotericorum: ita ut mihi non fiat verisimile lapidem Lyncis aut Belemniten Lyncurium antiquorum dici posse; eoque magis quod figurae non meminerint, &gemmas ex eo factas memorent: quae è Belemnite fieri non possunt. Gesnerus in Corollario ad Epiphanium de XII. gemmis: Ego Lyncurium à Succino differre non video: &id quoque pro gemma habitum olim, praesertim quod aureo colore pellucet ac splendet, minime dubito. CAP. XXIV. De Ceraunia. E Ceraunia agit Boetius cap. 261, &illius figuras affert è Gesnero: operae pretium autem fuerit ipsum Gesnerum audire lib. de figur. lapid. fol. 39. Similiter vocatur Astrios (malim Asterios ex Dionysio Afro) Crystallo propinquans, in India nascens &in Pallenes littoribus, intus à centro ceu stella lucet, fulgore Lunae plenae. Quidam causam nominis reddunt quod Astris opposita fulgorem rapiat ac regerat. Optimam in Carmania gigni, nullamque minus obnoxiam vitio: Cerauniam enim vocari quae sit deterior, pessimam Lucernarum lumini similem. Plin. lib. 37. cap. 9. Legendum, pessimam Lychnitem Lucernarum &c. Verum haec Ceraunia non pertinet ad hanc de qua agimus: nisi statuatur nobilissima eius species. Subjicit autem Plinius eodem loco: Sotacus &alia duo genera facit Cerauniae, nigras rubentesque, ac similes eas esse securibus. per illas quae nigrae sunt &rotundae, urbes expugnari &classes, easque betulos vocari: quae vero longae sunt, Ceraunias. Quod autem hîc dicitur betulos vocari, alludit ad vocabulum Beitels, quo vocabulo Belgae nostri intelligunt cuneos, instrumenta fabrorum, quibus ligna &lapides dividunt.