# De lapidibus 155

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/155

Et sane descriptio Lyncurii non male convenit cum Hyacintho Neotericorum: ita ut mihi non fiat verisimile lapidem Lyncis aut Belemniten Lyncurium antiquorum dici posse; eoque magis quod figurae non meminerint, & gemmas ex eo factas memorent: quae è Belemnite fieri non possunt. Gesnerus in Corollario ad Epiphanium de XII. gemmis: Ego Lyncurium à Succino differre non video: & id quoque pro gemma habitum olim, praesertim quod aureo colore pellucet ac splendet, minime dubito. CAP. XXIV. De Ceraunia. E Ceraunia agit Boetius cap. 261, & illius figuras affert è Gesnero: operae pretium autem fuerit ipsum Gesnerum audire lib. de figur. lapid. fol. 39. Similiter vocatur Astrios (malim Asterios ex Dionysio Afro) Crystallo propinquans, in India nascens & in Pallenes littoribus, intus à centro ceu stella lucet, fulgore Lunae plenae. Quidam causam nominis reddunt quod Astris opposita fulgorem rapiat ac regerat. Optimam in Carmania gigni, nullamque minus obnoxiam vitio: Cerauniam enim vocari quae sit deterior, pessimam Lucernarum lumini similem. Plin. lib. 37. cap. 9. Legendum, pessimam Lychnitem Lucernarum &c. Verum haec Ceraunia non pertinet ad hanc de qua agimus: nisi statuatur nobilissima eius species. Subjicit autem Plinius eodem loco: Sotacus & alia duo genera facit Cerauniae, nigras rubentesque, ac similes eas esse securibus. per illas quae nigrae sunt & rotundae, urbes expugnari & classes, easque betulos vocari: quae vero longae sunt, Ceraunias. Quod autem hîc dicitur betulos vocari, alludit ad vocabulum Beitels, quo vocabulo Belgae nostri intelligunt cuneos, instrumenta fabrorum, quibus ligna & lapides dividunt.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
