# De lapidibus 156

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/156

Porro Icones quas adiunxit Boetius, à Gesnero sunt acceptae, qui de ea quam litera E notavit, ita scribit: Lapis quem Vir Nobilis quidam & rerum naturae studiosus mihi pro lapide fulminis (Germanicè enim Stralhamer vocabat) dono dedit, cuius hîc Iconem adiunxi: longus est digitos quinque, latus vero tres qua latissimus est, nempe sub insimam partem, qua Cunei instar utrimque attenuatur & totus plane Cuneum refert: Crassitudo ei pollicaris, qua crassissimus est, circa medium scilicet, ubi caput & latera angulis clauduntur, ut quadrangula corpora in Cuneo vero anguli coeunt, ut in aciem secantem exeant, crassitudine infra medium paulatim attenuata. Color in albo fuscus, circa caput plus nigredinis est. Gravissimus est durissimusque; Silici vulgari, è quo ignis excutitur, similis substantia: & ex ipso quoque ignis similiter ducitur. Cultrorum & ferramentorum, quae in eo ducuntur, aciem dirigit, non etiam acuit. De hoc nimirum genere, sentit Cardanus scribens: Obscure nitet lapis fulmineus, quem lima non tangit. Nam meus quoque non sentit, propter summam durissimamque laevitatem, ne in angulis quidem. Cerauniae lapides sunt, (inquit Christoph. Encelius lib. 3. cap. 25.) quos Germani vocant Donnerstein: cadunt de nubibus cum Tonitruo. Reperiuntur in Grania, irem in Hispania, candenti colore, ut ignis fere. Haec forte de Ceraunia gemma veterum potius aliquis dixerit. ) Inveniuntur etiam hinc inde in Germania, praecipue ad flumina, ut ad Albim: ubi Ceraunias gemmas lego lapides simplicius hos dixerim) Crystallo similes, infectos colore Caeruleo inveni diversae formae: nonnunquam sicuti clavas: nonnunquam tanquam pyramidem, ut repraesentarent caput Saccharinum (seu è Saccharo metam.) Integras tamen nunquam invenire potui, forsitan propter vim fulminis, qua excutiuntur nubibus, & resultationem in terram. Harum vim esse prędicant hęc è Marbodaeo provocare dulces somnos, & valere contra fulmina: item facere ad proelia & causas vincendas. Haec Encelius.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
