Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 157
Unproofread scanNot analysed yet
qui certè Cerauniam gemmam, quam Asteriae nomine descripsimus, cum lapide è nubibus cadente confundit, sicut &Marbodaeus. Solinus in fine cap. 23. quod est de Germania. Cerauniarum, inquit, genera diversa sunt. Germanica candida est: splendet tamen caeruleo; &,si sub divo habeas fulgorem rapit siderum. Similiter autem &Albertus &Marbodaeus, Germanica legerunt; cum ex Plinio lib. 6. cap. 23. Carmanica sit legendum, deque gemma intelligendum, non lapide. Vidi ego &alium apud eundem Nobilem virum, meo quem is donavit cuius Iconem exhibui similem, figura eadem Cunei: Sed multo maiorem, nigrum &pertusum foramine rotundo: quod quidem nulla arte, sed impetu motus factum conjiciebat. Sic &discus lapideus perforabatur, ut ad projiciendum ligno forte inserto) idoneus fieret. Et hoc ipso distinguitur à Solo Graecis dicto, ut in differentiis vocum annotavit Ammonius his verbis: Δισκος μέν ἐστι λίθος τετρημένος, σόλος δὲ τὸ χαλκοῦν ὀλοσφύριον, &c. Ex his ergo Cerauniorum lapidum differentiis, alios Cuneiformes, alios Discoides, δισκοειδεῖς; alios vero claviformes, non à clavi sed à clavae similitudine: qualem &Encelius se vidisse scribit: nosque pictum talem à Kentmanno accepimus, Iconem tamen omisimus: alias vero ab eodem missas species eorum quatuor subjiciemus, literis distinctas A. B. C. D. A est lapis Torgae 1561. deiectus. B prope Arcem Iuliam effossus. Uterque est nigri coloris, partibus quibusdam in Caeruleum vergentibus. C aliâ figurâ. D in pago Siplitz effossus.