# De lapidibus 160

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/160

Ego testudinei capitis similitudinem in nullo adhuc lapide animadverti: Batrachitae vero dicti minores nostri, cum rotundi fere & cavi sint, globi dimidiati instar, specie sua convexa Chelonium, hoc est, operimentum seu testam testudinis potius quam caput eius referunt. At si testudinis nomine structuram cameratam accipias, & in ea caput appelles medium summumque veluti modiolum, quem Aristoteles in lib. de Mundo ad Alexandrum umbilicum appellat, pulchre sane videtur quadrare similitudo: etsi lineae quinque in Ombria à medio procedant: in structurae quaternae &c. Differentias inter Ombriam & Brontiam; itemque inter Brontiam, & Ovum Anguinum explicat Boetius. Ubi & apponit Ombriorum species à Ioan. Kentmano ad Gesnerum missas. Gesnerus autem addit: Luteus hic lapis (inquit Kentmanus) ex Ombriorum genere est unus, nisi quod compressior est forma, ut notulae in eo minus conspicuae sint, quam in altioribus & maioribus. Haec Gesnerus. Attigi nonnihil de hisce lapidibus supra cap. IV.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
