# De lapidibus 165

Theophrastus, De lapidibus, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/165

Ita ut haec specifica sit differentia inter Silices & Marmora, quod haec exactam polituram admittant, licet alia magis alia minus, & niteant, illi vero minime. Atque hoc obiter observato, de speciebus marmoris quaedam sunt observanda. Boetius agens cap. 281. de Porphyrite, citat locum Plinii lib. 36. cap. 7. ex eo candidis intervenientibus punctis, Leucostictos vocatur. Ubi Cl. Salmasius corrigendum putat Leptopsephos. In MSto est Leptosephos. Paulus Silentiarius vocat λεπτοὺς ἀστέρας candida illa puncta quae in rubro lucebant, quas alii λεπτὰς ψήφους. Sidonius vocat Furfures Porphyritae lapidis maculas Epist. 1. lib. 11. Neque per Scopulos Aethiopicos & abrupta, purpurae genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur. Sic enim legendus & distinguendus ille locus. Boetius cap. 267. agens de marmore Pario, simul agit de Lychnite; quod omnino distinguendum est à gemma Lychnite, ut bene observatum est à Gesnero: Is autem de hoc marmore tractans de figur. lapid. fol. 52, postquam mentionem fecisset marmoris pellucidi albi ex Hispania allati Sangallum, subjicit: His scriptis literas ab Amico accepi, cui profecturo Sangallum, ut hunc lapidem inspectum mihi describeret mandaveram. Vulgo, inquit, lapidem Alabastrum vocant: tabulae binae ex eo factae, sive crustae, singulae circiter pedes duos longae sunt, sesquipedem latae: quae magnitudo specularibus (fenestris vulgo dictis) mediocribus fere convenit: in quem usum marginibus ligneis includuntur: & lucis splendorem mediocrem transmittunt iis qui intus sunt, ita tamen ut neminem foris agnoscere possint: foris autem Astantium aut praetereuntium visus omnino non penetrat. Quare ad cubiculorum specularia, quae ad internas aedium partes spectant, aliquibus in usu sunt. In Hispania ferunt templorum aliquot specularia ex hoc lapide facta esse vitri loco, & picturis quibusdam ornata. Lapis albicat, albo marmori ad subfuscum colorem vergenti, aut silici albo fluviatili splendido persimilis, non sine quibusdam maculis tamen. Quibus in partibus fractus est, aluminis instar splendet. Planula (ut recentiores vocant, nostri ein hobel) attenuari & poliri potest. Ungue digiti pulsatus vitri aut aeris instar sonat.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
