# De lapidibus 169

Theophrastus, De lapidibus, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/169

Differentiaque eorum ab Ophite, cum sit illud serpentium maculis simile, unde & nomen accepit, quod haec maculas diverso modo colligunt, Augustum undatim crispum in vortices, Tiberium sparsum convoluta canitie. Gesnerus: Ophitem marmor legimus esse viride, maculis totum plerumque albis, tum vero alterius Bauhinus de fonte Bollensi coloris distinctum. lib. 1. cap. 15. Venit in mentem Ophites lapis, mihi Rotemburgi ad Niccarum monstratus, & laudatus à primario viro ad Colicum dolorem; lapis planus, ac nonnihil concavus, magnus: calefactum in aqua ferventi applicant abdomini; magno erat emtus lapis. Accepi olim à Cl. Viro Carolo Clusio fragmentum, cui ipse inscripserat: Fragmentum è poculo Eduardi IV. Angl. Regis ex Ophite lapide adversus venena, donum H. Morgani anno 1581. Est autem illud fragmentum coloris viridis obscuri, & parum transparentis, maculis intersparsum Crystallinis laete virentibus, & satis conspicuis, si luci obvertas. De lapide fungifero agit Boetius breviter cap. 298. De eo I. Scaliger Exercit. CXXXVII. Sect. 2. Privata lapidis natura inter admirabiles referenda: is apud Romanos magno in pretio est. Unum vidimus Neapoli; quo in regno tradunt inveniri. Crusta crassa est. Ea terrae dodrante operta, aspersaque tepida irroratione, quarto post die fungos edit.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
