# De lapidibus 170-2

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/170-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/170-2

nomen obtinuerunt. Longe aliter Gesnerus. qui cap. XIII. de figuris lapidum: Pro capite, inquit, XIII, quo lapides ab avibus denominati, aut ex avibus sumti enumerantur, non alios in praesentia pictos habemus, quam qui hic exhibentur. 1. Hieraciten & 2. Perdiciten: ab aliqua pennarum in hisce avibus similitudine dictos. Eos autem à Io. Kentmano accepi. a Plinius Hieracitem describens dicit: Hieracites alternat tota, milvinis nigricans veluti plumis. Quem locum ita corrigit Cl. Salmasius ad Solinum pag. 713. melius scripseris è vetere: Hieracites alternata milvinis nigrisque veluti plumis. Quae alternatim milvinis veluti plumis ac nigris distincta est. Aëtius: Περακίτης λίθος, ὑπόχλωρος μέν ἐστι καὶ πρὸς τὸ μέλαν ἐπιῤῥερασμένος χροίας ἱέρακος ὥστε ποικίλον εἶναι. Hoc est, ad verbum quod Plinius dixit: alternatam esse milvinis ac nigris veluti plumis. Agricola lib. V. de Nat. Fossil. Invenitur in tractu Hildeshemio, quâ itur versus occasum à iam dicta moeniorum fossa, in colle ultra flumen, & citra: estque similis specie & colore accipitrum mollioribus pennis quae ipsis sunt in pectore. Alter ibidem reperitur lapis qui exprimit striis & colore perdicum pennas, quas itidem habent in pectore.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
