# De lapidibus 173

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/173

Reliquit autem dubitandi locum, inquit Gesnerus, ne Narcissitem cum Cissite forte confuderit, ederae à qua Cissites denominatur, similem utramque faciens, nulla Narcissi in Narcissite facta mentione. Et paulo post cap. VIII. Videntur autem duo lapides diversi: & alius forte ab iis Cissites fuerit, quem eiusdem libri cap. X. circa Copton nasci tradit candidam, & videri intus habere partum, qui sentiatur etiam strepitu. Ex quibus verbis ad Aëtitas hunc referendum esse apparet, & forte non à Cisso, id est hedera, sed aliunde derivari. Κισσαν quidem verbum pro concipere in sacris carminibus à septuaginta translatis legitur; ἐν ἀμαρτιαις ἐκίσσησε με ἡ μήτηρ μου. Κυεῖν vero in eadem significatione poëticum videtur. Verum hic Copticus lapis à Plinio non vocatur Cissites, sed manifeste Cissiten ab Heberae foliis deducit; differentiam autem inter Cilsitem & Narcissitem constituit, quod in illo ederae folia, in hoc etiam venae foliorum appareant, & quidem utraque in candido. Narcissites autem corruptum nomen videtur, nihil enim Narcisso commune cum hedera. Cl. Salmasius iudicat legendum Inocissites. Nam ires sunt venae foliorum unde ἐξινίζεσθαι dicuntur cum eximuntur illae venae. Porro pro Cissite illo altero, qui intus partum habere videtur scribendum iudicat Cyites ἀπὸ τοῦ κύειν, quod & series literarum indicat & vetus lectio suadet. Agricola lib. V. de Nat. Fossil. iudicat Cissiten & Gasidanen & Paeantides & Gemonides omnes esse Aëtitas: & omnino hos lapides quos Theophrastus & Mutianus parere crediderunt. Rhodites, inquit Boetius, à rosae figura. Sed Gesnerus; Rhodites à rosae similitudine (in colore nimirum; nam & melites mali coloris, sequitur) dictus memoratur Plinio. Cuius locus lib. 37. cap. 11. ita se habet: Rhodites à rosa est: melites mali coloris, Chalcites aeris, Sycites fici.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
