# De lapidibus 177

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/177

Ibidem reperitur & Rhombites magnitudine castaneae vel nucis iuglandis, candidus, undique plenus squamis parvis eminentibus utrimque obliquis: unde Rhombi speciem gerunt, quae lapidi nomen dedit. Quin alterius generis Rhombites reperitur in Galgebergo: Is longus esse solet digitos sex, latus duos, crassus unum: ipsi figura est Cylindri compressi, sed striae tam inferioris quam superioris partis, ita se intersecant, ut plures in earum medio fiant eminentiae: quibus omnibus item Rhombi est figura. CAP. XXIX. De Testis seu Conchis lapideis quae variis in locis reperiuntur. Uemadmodum spiritus Metallicus à Deo terrae naturâ inditus, in venis auri argentique mirabili artificio efformat arbusculas, & herbas, ex puro auro atque argento; ita in lapicidinis etiam varias effigies testaceorum animantium è materia plane lapidea, & quasi metallica, quod & supra vidimus in lapidibus Serpentinis & cornu Ammonis. Quare meo iudicio frustra sunt qui opinantur has conchas aliquando testaceas fuisse & viva animantia continuisse & successu temporis in lapides esse conversas.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
