Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 18
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda est illorum quibus Hyacinthi color cum intensa rubedine inest, quos Boëtius scribit vulgo Sorranas vocari: quanquam si nimia adsit flavedo (loquitur ergo de Hyacinthis qui hodie perperam ita vocantur, ut postea dicemus) ex granatorum classe expungendos putet &potius Hyacinthorum esse illam speciem, quae Italis dicitur Hyacintha la bella. Est autem haec elegantissima gemma. Tertia est eorum qui cum rubedine martiae violae colorem ostentant: Italis vulgo Rubino de la Rocca. Occidentalium ad eundem modum, alii sunt dilutioris coloris, qualis reperitur in acinis Mali granati (unde universis haud dubio nomen:) tales sunt Hispanici: alii admodum saturi quales Bohemici: tam intensa enim his est rubedo ut nigrescant; nisi excaventur, bracteaque iuventur, exiguam habent gratiam. His autem peculiare est ignem ferre quam diutissime sine ulla coloris imminutione: atque id fine dubio est, quod dicit Theophrastus &Plinius ignem non sentire. Alii denique scabri, vitiis pleni &raro translucidi, quos Iserinos vocant quia in finibus Silesiae ad Iserim inveniuntur. Principatum itaque hodie inter omnes dant Bohemicis, quia vomicis, nebulis, aliisque vitiis omnino carent, quibus caeteri admodum obnoxii sunt. Orientales, ut scribit Garsias, reperiuntur in Calecut, Cananor, Cambaia &Balagatta; quibus alii addunt &Aethiopiam, unde Garamanticos opinor dictos: Occidentales in Lusitania, quare &Olisiponis in illo capite meminit Plinius. In Misnia ad Zeblitiam prope Marienburgum, itemque Rochlitzium: in Bohemia denique maxima copia, in valle loachimica ad secundum lapidem à Leimeritzio, &aliis locis multis; in Silesia quoque &Sudetis montibus passim.