# De lapidibus 181

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/181

Adfert deinde & Icones alias, Strombi lapidei, Conchae striatae, à Rondeletio dictae, genus; Pectinem lapideum; Cochleę genus scissile, subruffo colore foris, intus albo: lapidem cum Cochleis lapideis, partim extantibus, partim in eo latentibus, ita ut totus ex iis compositus videatur: Ctenitae speciem: quae Hildesheimi in lapicidinis reperitur: pectunculos, umbilicum: Strombos duorum generum: Echinum marinum; pagurum: quorum omnium Icones apud ipsum videre est: nam quia similes daturus sum, non putavi operae pretium eas huc accersere. Memorabilis est locus Io. Bauhini in Methodo nova de Aquis medicatis lib. 1. cap. 1. Agens enim de fonte Bollensi & eius effossione, ita scribit: Ut autem hoc fieret commodius, fissae & perfractae fuerunt rupes, ubi plures & varii reperti lapides scissiles, quorum magna pars domibus integendis in Boll pago inserviunt: quosdam etiam videas tenues, quadratos instar pugillarium, valde fragiles & inutiles fere. In fissilibus lapidibus variae apparent figurae, quarum aliae serpentes, aliae limaces, cochleas, chamas, mytulos exprimunt, omnia sane eiusmodi ut artifici sculptoris pictorisve manu delineatae videantur. Reperiuntur etiam squamae tenues cupri instar lucentes, quibus figurae plures quasi insculptae conspiciuntur, non aliter quam in lapide scissili Mansfeldiano pisces. Impressa sunt & pectinum vestigia: Cochleae lapideae figura marinis egregiè respondentes acervatim observantur: Concharum etiam lapidearum aliae tenues, aliae laeves, oblongae aliae. Adsunt & Cochleae pulchrae limacum instar compressae, & quos Serpentes convolutos dicas, ex duro lapide cinereo, cum pyrite & sine pyrite. Reperiuntur quoque veluti Cornua, quae Ammonis vocant. Limaces item quidam cupri modo lucentes, pavri, &c Dat autem lib. IV varias Icones Chamae laevis, rugatae è lapide cinereo, pectinum & similium.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
