# De lapidibus 182

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/182

Camdenus de Provincia Glocestrensi. Sub hoc (loquitur de oppidulo Barkley) Aven fluviolus mare subintrat, ad cuius fontes vix VIII pass. mil. à littore in collibus prope Alderley viculum lapides Cochlearum & Ostrearum specie enascuntur, quae sive viva aliquando fuerint animantia, sive naturae ludicra, quaerant Philosophi naturae venatores. Fracastorius vero Philosophorum nostra aetate Coryphaeus, animantia fuisse minimè dubitat in mari enata & in montes undis delata. Montes enim à Mari fuisse egestos affirmat, arena primum in tumulos coniecta, mareque inundasse ubi nunc montes exsurgunt, eodemque recedente insulas & montes fuisse detectos. Meminit & eorum lapidum in Eboracensi provincia, iuxta Richemondiam. Iul. Scaliger Excercitat. 196. Sect. 9. In Saxis Lanarum (tractus est hic Agri Vasatensis) ad pagum qui Cohors dicitur, saxeos Cancros multos vidimus; procul à mari plurimum, à Garumna triginta circiter millia passuum. Bernardus Palissius (in lib.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
