# De lapidibus 187

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/187

Formas autem istas, sive figuras, accuratas & animalium proprias, non coelo adscribo, quod instrumentorum peculiares formas dare non potest; sed ipsi formarum datori: quem singulis speciebus alium & alium adesse, tanquam efficientem quandam ideam, si dixero, id dixero quod possem tueri. Antwerpiae latomus quidam vivum bufonem in medio marmore invenit. Quod si eo loco aptus humor bufoni fuit inventus; quid vetat quo minus aliquando liquor in Saxis inveniatur, quo marina quoque animalia generentur; viva quidem, si locus & humor ferant, corporata vero tantum, si humor vitam non admittat? Opifex enim progreditur eo, quoad eius materia patitur, ultra progressurus, si loci & materiae inopia non excluderetur. Non est igitur mirum testas in montibus summis inveniri: minus vero mirum in illis inveniri, in quibus Salsugo aliqua est, marinae Salsugini compar. Similis enim materia ad formas recipiendas est apta. In Aegypto igitur, regione non Salsuginis modo, sed nitri etiam ferace, quis admirabitur Conchylia generari? quis etiam in nostrae regionis ea subterranea arena, quae loco & natura marinis vadis respondet, illa admirabitur, cum ea temperamentum quoddam marini liquoris exugat? Oceano in terras sursum per omnes canales magna vi irruente. Cavis igitur subterraneis & maxime ei arenae quae proxima est aquis, per orbem terrae subtus meantibus, liquor quidam apud nos communicatur, qui Conchyliorum figuras facile induit, vitam etiam accepturus, si locus vivum pisciculum alere posset. Videmus itaque Antwerpiae quibusdam locis, postquam ad hanc aquam subterraneam fodiendo ventum est, magnam quandam crustam, ad duos pedes vel plus eo crassam, aliquando etiam tenuiorem, quae tota est ex eiusmodi varia Conchyliorum congestione coagmentata, quasi vena quaedam lapidis aut marmoris esset.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
