Latin
CAP. XXVIII
Theophrastus, De lapidibus 189
Unproofread scanNot analysed yet
Bartholomeus Morisotus: Et hic quoque natura passim gignit, quod mireris; in proxima quippe rupe, haec nobis lefort aux Feos dicitur, scis quam longe à mari, ubique prostant lapides, formâ rotundâ ac striatâ, qui ipsam superinduisse videntur Conchyliorum marinorum materiem, nescio quo sale per infirmiora crescentium lapidum penetrante, paulatimque ita crescente, ut ambienti undique lapidi uniformem Conchyliorum formam faciat, nisi quod alia aliis maiora sunt, ita ut si lapidi lapidem attriveris, è medio utriusque Conchylia lapidea erumpant, obversi, transversi, mixti, inaequali quidem proportione, sed forma una. Interdum etiam, sed rarius, eodem in loco phucarum fluviatilium, aequoreorumque, &limacum, lapideae &conchyliatae domus inveniuntur. Iacobus à Salmasia Salviniaci Dominus, patruePagus ille Salviniacum uno lis Claudii Salmasii. milliari distat ab Avallono, ut nunc appellatur, vel ut prius vocabatur Aballono &tribus aut quatuor milliaribus à Vezelio Patria Theodori Bezae. Huius pagi ager arabilis montosus est, &lapidosus totus, qui tamen est feracissimus. In lapidibus illis reperiuntur inserta quasi ex differenti lapidis materia omne genus Conchylia, aliquando plura, aliquando pauciora, prout est ipsius Saxi magnitudo. Visuntur ibi Pectines, Ostrea, Solenes, Cornua Hammonis, &alia genera. In toto illo tractu per spatium trium aut quatuor milliarium haec κογχυλιώδη in agris reperiuntur usque ad oppidum vel castrum Montis Regalis, nomine Mont real, cuius ditionis ager consitus est totus huiusmodi lapidibus varias Conchyliorum species partim interius insertas partim in superficie etiam extantes praeferentibus. Accepi à Nobiliss. illo viro quamplures eiusmodi lapides, quorum Icones sicuti &aliorum quos ex Anglia &aliis locis accepi hîc adjiciendas curavi.