# De lapidibus 19

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/19

Nascuntur autem in Misniain nigro & durissimo saxo (quod propterea Mater vel matrix granatorum appellatur e quo eximuntur: in Bohemorum & Lygiorum agris sua sponte occurrunt aut aratro excitantur: Denique inter Regiam speculam & Planam ex fontis cuiusdam arenis eluuntur, ut scribit Georg. Agricola lib. VI de Nat. fossilium. Forma his naturalis aut rotunda aut ovalis, interdum & una parte plana aut concava, altera convexa, & quae interdum renis bovilli imaginem referat. Magnitudo ut plurimum pisi, interdum & fabae, raro maior: formantur autem ab artificibus in tabellas, saepius tamen in globulos perforantur, qui Rhombis affabre distinguuntur. Vilissimi hodie sunt pretii, & prae nimia copia in nulla pene authoritate; nisi forte quidam maiores & exquisitae rubedinis, qui fere ut nati sunt bractea supposita auro includuntur. Memini in tabellas conformatos & bractea conclusos candida, è Bohemia maxima copia in omnes Europae partes inferri, ut non mirum cuiquam videri debeat, quod Boetius tam anxie pretii quantitatem ad certas formulas comparaverit. Apud quem vide quae de viribus vulgo creduntur. CAP. IV. De Alabandicis, Troezeniis: Sandastro & Sandareso. Eminit & Plinius, illo capite de CarbuncuMlis, Alabandicorum, eosque caeteris nigriores esse scribit, scabrosque: Boëtius, ambigere inter Granatos & Rubinos, ita ut Rubini nigriori colore tincti videantur, hodieque à Gemmariis appellari Almandinos. Hos in Orthosia caute nasci prodit Plinius, perfici Alabandis, atque inde illis nomen. Viliores multo sunt Rubinis, pretium tamen ferunt Granati Orientalis, ut scribit Boëtius.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
